monumenta.ch > Plinius > sectio 148

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 148
{LXII} Plurimas autem habet differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum reliquorum generum simplicia sint. distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate.